Constitutio

UNITAS IN VERITATE

ad Collegium Perulae Orientis constituendum 

UNITAS IN VERITATE, cuius perfectio a Iesu Christo rogata est pro nobis, cum traditurus dixerat:  Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est . . . Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti (Io 17,17-21); manet pro nobis non modo exemplar praevidendum, sed et dynamica realitas vivenda, quam omnes nos consecuturi ambulando cum Iesu Christo in Ecclesia sua. Deus autem, cum sit Unitas et Veritas ipse, ambulavit nobiscum ut homo, formam servi accipiens (Phil 2,7), ut humana substantia elevari possit ut particeps in Eius Divinitate: Per huius aquae et vini mysterium eius efficiamur divinitatis consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. [1]

Et propter hoc vocat discipulos suos in unum Corpus, cuius ipse est Caput (Col 1,18), illi vero membra sunt eiusdem Corporis (1 Cor 12,12-27), ut ambulant secum ad beatitudinis portas aeternae, per angustam portam et artam viam, quam pauci sunt, qui invenit (Mt 7,13-14): pauciores autem qui, ea invenienda, praeserverunt (Mt 13,1-23). 

Ecclesia autem, praesertim nunc ambulans cum Christo in mundo hodierno, accepit officium “signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit.” [2] Christus enim, ambulans in mundo, et ad animarum salutem agens, cognoscit et necessitates populorum eorumque conditiones, quibus obviam fiebat et iugiter fit. Vivebat et in gente et natione, in condicionibus populi, in necessitudine familiarum personarumque, omnia quae constituta sunt ut “ambitus definitus et historicus, in quem homo cuiusque gentis vel aetatis inseritur, et ex quo bona ad humanum civilemque cultum promovendum haurit.” [3] Vivit igitur in mundo, et in gentibus, et in culturis; ut eas sanctificaret et redimeret in ordine gratiae, gratia quippe non tollit naturam, sed perficit. [4]

Nunc autem in mundo hodierno videntur novae quaestiones ad fidem moresque attinentes: possumus, plus minusve, dicere de mundo post-Christiano, qui non amplius vult sese configurari vitae exemploque Iesu Christi; interea videmus ortum ideologiarum novarum, quae locum institutionum iure tam naturali quam Divino constitutarum conantur evertere. Ex altera parte, videmus etiam ortum motuum adversus praedictas ideologias, qui, etsi forte sub signo Crucis vexilloque doctrinae proficiscantur, tamen ad Evangelium vivendum et Christum vere prosequendum in omnibus quae vitam suam attinent, non perveniunt. Ambo sane pertinent ad spiritum mundi, qui, Christum invocando, conatur eum effingere ad imaginem suam potius quam ipse transformari secundum Eum, qui est Imago Dei invisibilis (Col 1,15). [5] Unde ait Dominus noster: Cum ieiunaretis et plangeretis . . . numquid revera ieiunastis mihi? Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis? (Zach 7,5-6).

Verba sane S. Pauli VI manent vera pro nobis: “Discidium inter Evangelium et culturam sine dubio detrimentosus nostri temporis casus est, sicut etiam aliis aetatibus fuit. Proinde, oportet omnem opem operamque impendere, ut sedulo studio humana cultura, sive potius ipsae culturae evangelizentur. Renasci eas necesse est ex sua cum Bono Nuntio coniunctione. Verumtamen, huiusmodi coniunctio non eveniet, nisi Bonus Nuntius proclamabitur.” [6]

Inde sequitur ut novae illae ideologiae, quae Ecclesiae culturaeque Christianae minantur, nos tamen impellant ad persequendam missionem nostram: scilicet ut animas viresque intendamus in culturam novam occursus. [7] Talis autem dialogus non potest haberi, “nisi oritur ex amore terrae, populi et propriorum indolium culturalium.” [8] Nullus vero amor altior est amore Dei, nullus populus Populo Dei amabilior, qui, cum aliquando non populus esset (1 Ptr 2,10), nunc ex gentibus constitutus est a Domino nostro; nulla denique cultura praeclarior Cultura eiusdem Populi, quae nihil aliud est quam cultura gratiae, quae, cum in omni natione atque cultura infundatur, eas etiam redimit, elevat atque transformat, ut configurentur ad personam et exemplum Christi, qui est Lumen gentium et Rex eorum, “Cui gentes in hereditatem datae sunt, et in Cuius civitatem dona et munera adducunt.” [9]

Ecclesia quippe, cum sit una, est etiam congregatio multarum gentium (Gen 35,11). [10] Ad haec ait S. Paulus VI: “Omnibus itaque gentibus terrae inest unus Populus Dei, cum ex omnibus gentibus mutuetur suos cives, Regni quidem indolis non terrestris, sed coelestis. Cuncti enim per orbem sparsi fideles cum ceteris in Spiritu Sancto communicant, et sic ‘qui Romae sedet, Indos scit membrum suum esse’. Cum autem Regnum Christi de hoc mundo non sit, ideo Ecclesia seu Populus Dei, hoc Regnum inducens, nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat. Memor est enim se cum illo Rege colligere debere, Cui gentes in hereditatem datae sunt, et in Cuius civitatem dona et munera adducunt. Hic universalitatis character, qui Populum Dei condecorat, ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius.” [11]

Hoc plane intellexit Franciscus beatae memoriae, cum diceret: “Theologica inquistio ad mutandum vocatur, ad exemplar vertendum ad ‘animosam culturalem commutationem’ . . . quae prae omnibus ei tribuat officium ut theologia funditus sit proprii temporis, quippe quae Evangelium legere et interpretari in condicionibus valeat, in quibus viri ac mulieres cotidie versantur, in variis nempe ambitibus locorum, societatum et cultuum, cum ob oculos ex Incarnatione aeternus Logos ut exemplar habeatur, ingrediens ipse in cultum, in mundum prospectandum, in religiosam cuiusque populi traditionem. Hinc sumens initium, theologia facere non potest quin per dialogi culturam progrediatur, diversis traditionibus diversisque cognitionibus convenientibus, inter varias christianas confessiones ac diversas religiones, palam adhibita collatione inter credentes ac non credentes.” [12]

Nos itaque infrascripti, auxilium Dei omnipotentis implorantes et ad missionem Ecclesiae Dei vocationemque Redemptoris nostri respondentes, hisce praesentis litteris constituimus nostrum consociationem, cui nomen sit “Collegium Perulae Orientis,” et sequentes articulos tamquam statuta eius: 

COLLEGII PERULAE ORIENTIS STATUTUM

I. De natura Collegii Perulae Orientis

Art. I. Collegium Perulae Orientis conditur, cuius sedes in Quezonopoli locatur, cuique finis est formare atque fovere intellegentiam mutuam inter Sanctam Romanam Ecclesiam et culturam humanam, ad discidia sananda pontesque inter eas aedificandos per dialogum, investigationes, communicationes, formationes, convocationes, et consortiones.

Art. II. Haec sunt proposita Collegii: 

a) Fovere dialogum inter Ecclesiam et orbem terrarum, inter credentes et non credentes, inter varias disciplinas atque diversas traditiones, sive in ambitibus academicis sive extra ambitum academicum; ut necessitates populorum clarius intellegantur, signa temporum diligentius perscrutentur, et vox Spiritus Sancti altius discernatur.

b) Incipere investigationes atque incepta, intra vel inter varias disciplinas, ut profundiores in nobis et aliis reflexiones foveantur, falsae interpretationes erroresque dispellantur, signa temporum, Spiritu Sancto ducente, sub luce Evangelii melius interpretentur, necnon Ecclesia, oratione ac studio, aptius respondeat vocationi suae culturam humanam evangelizandi ac eandem perficiendi, itemque omnia sub lumine Christi, qui est Veritas, ad plenam Veritatem ordinentur.

c) Communicare ea, quae per dialogum ac investigationem proveniunt, ad mundum aliasque partes societatis, sive lingua vernacula sive etiam lingua Latina, quae perpetuo adhibenda est tamquam vivum instrumentum culturae Catholicae; ut doctrina ac vita Sanctae Ecclesiae Romanae clarius elucescant, pleniore sensu intellegantur, spiritualiter penetrent, atque in culturam aetatis nostrae profundius inserantur.

d) Convocare ac formare, in spiritu nobilitatis, Catholicos duces atque praestantes homines, eisque instrumenta, incepta, ac virtutes magnanimas praebere, quibus Populum Dei ducere possint ad pontem iaciendum inter Ecclesiam et culturam hodiernam; ut cultura Christiana per omnes aetates ac generationes renovetur, nationes Christianae in Evangelicis moribus tueantur, atque illi, quibus maior auctoritas et influxus divinitus commissi sunt, universos ad Regnum Dei praeparandum prudenter et fortiter ducant.

e) Inire consortia cum aliis partibus societatis circa varia incepta ad culturam et vitam socialem pertinentia, ut patefiat Ecclesiam non abesse ab iis in omnibus humanae culturae et societatis provinciis, Christum cum iis ambulare in condicionibus vitae eorum, et culturam humanam in ordine gratiae redimi, sanari, ac sublevari posse.

II. De ratione hierarchica.

Art. III. Collegium Perulae Orientis Praesidem, Secretarium, Arcarium, concilium curatorum, administratorem principalem, concilium exsecutivum, directores institutorum, directores centrorum,  praesides capitulorum, socios, sodales, necnon adiunctos, complectitur.

Art. IV. Consilium Curatorum constat ex septem (VII) sodalibus et habet potestatem dirigendi ac coordinandi totum Collegium quoad res fundamentales, consilia ac proposita eius, necnon omnia quae ad totum Collegium pertinent; habet etiam munus servandi Collegium in sinu atque oboedientia Sanctae Romanae Ecclesiae, ac curandi ut Collegium fines, proposita, principia, valores atque munera  eius fideliter persequatur; praeterea ius habet coordinandi instituta, centra et capitula, eligendi Praesidem et Administratorem Principalem, confirmandi directores institutorum et centrorum necnon praesides capitulorum, itemque nominandi Arcarium et Secretarium.

Art. V. Unusquisque curator ius habet proponendi incepta coram Concilio Curatorum, commendandi aliquem sodalem ad ordinem sociorum cooptandum, suffragium ferendi in electione curatorum, Praesidis atque Administratoris Principalis, proponendi mutationes statutorum ac normarum, habendi accessum ad omnia documenta interna Collegii, itemque convocandi sessiones extraordinarias. 

Art. VI. Concilium Curatorum a Praeside gubernatur, qui ius habet convocandi et praesidendi eidem Concilio atque moderandi opera eius; potestatem quoque habet ratificandi aut vetandi decreta et incepta eiusdem Concilii, iudicandi causas personales et disciplinares iuxta sententiam Concilii, ac confirmandi Arcarium et Secretarium.

Art. VII. Concilium Exsecutivum constat ex saltem quinque (V) sodalibus et munere exsequendi decreta et ordinationes concilium curatorum fungitur. 

Art. VIII. Concilium Exsecutivum ab Administratore Principali gubernatur, qui ius habet convocandi et praesidendi Concilio Exsecutivo ac moderandi opera eius, secundum decreta et ordinationes Concilii Curatorum; itemque potestatem habet administratores, ex propria auctoritate, ad Concilium Exsecutivum eligendi, rationem autem reddere tenetur Concilio Curatorum.

Art. IX. Ob necessitatem alicuius communitatis particularis vel ob peculiares dotes sociorum, sodalium aut adiunctorum, Concilium Curatorum, vel ipse Praeses sua sponte, possunt constituere instituta, capitula, centra aliaque corpora, quae illis necessitatibus vel dotibus peculiari modo inserviant, dummodo cum finibus ac principiis Collegii congruant. Communitas autem sociorum, sodalium et adiunctorum potest etiam talia instituta, capitula, centra aliaque corpora coram Concilio Curatorum ad approbationem exhibere.

Art. X. Directores institutorum ius habent convocandi et praesidendi instituto sibi commisso, necnon moderandi eius opera; constituendi constitutiones, statuta et normas; designandi programmata, incepta et eventus atque ea exsequendi; eligendi adiutores, arcarios, et consilia particularia; administrandi res pecuniarias secundum normas a Collegio statutas; cooperandi cum aliis societatibus et institutis iuxta easdem normas; utendi insignibus Collegii, quoties id opportunum sit; itemque alia iura exercendi, prout constitutiones, statuta et normae instituti sibi commissi decernunt, dummodo haec sint conformia statutis ac legibus Collegii.

Art. XI. Directores centrorum ius habent convocandi et praesidendi centro sibi commisso, necnon moderandi eius opera; constituendi constitutiones, statuta et normas; designandi programmata, incepta et eventus atque ea exsequendi; eligendi adiutores, arcarios, et consilia particularia; administrandi res pecuniarias secundum normas a Collegio statutas; cooperandi cum aliis societatibus et institutis iuxta easdem normas; utendi insignibus Collegii, quoties id opportunum sit; itemque alia iura exercendi, prout constitutiones, statuta et normae centri sibi commissi decernunt, dummodo haec sint conformia statutis ac legibus Collegii.

Art. XII. Capitula sunt coetus communitatum localium  ex necessitatibus constituti, inter quae numerantur parochiae, scholae, collegia et universitates, quae munus Collegii in suis locis sustinent eiusque missionem prosequuntur.

Art. XIII. Praesides capitulorum ius habent convocandi et praesidendi capitulo sibi commisso, necnon moderandi eius opera; constituendi constitutiones, statuta et normas; designandi programmata, incepta et eventus atque ea exsequendi; eligendi adiutores, arcarios, et consilia particularia; administrandi res pecuniarias secundum normas a Collegio statutas; cooperandi cum aliis societatibus et institutis iuxta easdem normas; utendi insignibus Collegii, quoties id opportunum sit; itemque alia iura exercendi, prout constitutiones, statuta et normae capituli sibi commissi decernunt, dummodo haec sint congruentia cum statutis ac legibus Collegii necnon cum normis communitatum quibus inserviunt.

Art. XIV. Si constitutiones, statuta, normae, programmata, incepta, eventus aut rationes pecuniariae alicuius Instituti, Centri, Capituli vel alterius corporis statutis, principiis, propositis aut legibus Collegii repugnare videantur, res, Praeside praesidente, a Concilio Curatorum iudicanda est.

III. De sodalitate.

Art. XV. Collegium constat ex Christianis, in Sanctam Trinitatem credentibus et missioni eius participare volentibus, non solum ex iis qui ad nationem Philippinam pertinent aut in insulis Philippinis habitant, sed etiam ex alienigenis.

Art. XVI. Confessione individua non obstante, Collegium, ut ens morale, fidelem se praebet Deo, Sacrae Scripturae, Sanctae Romanae Ecclesiae eiusque Magisterio, Summo Pontifici, atque omnibus articulis fidei ab Ecclesia infallibiliter propositis (de fide divina et catholica); obsequio quoque religioso intellectus et voluntatis assentit Magisterio mere authentico, nullam proponens haeresim, errorem aut publicam dissensionem.

a) Haec tamen fidelitas non excludit participationem non-Catholicorum, dummodo ipsi Sanctam Trinitatem profiteantur, voluntatem habeant cooperandi cum missione Collegii, atque fidelitati eius erga Ecclesiam Catholicam non adversentur.

b) Sodales et socii non catholici, si voluntatem ostendant cooperandi cum missione Collegii eiusque fidelitatem erga Sanctam Romanam Ecclesiam reverenter recognoscant, eligi possunt ad Concilium Curatorium, dummodo maior pars eiusdem Concilii ex catholicis ad Ecclesiam plene incorporatis secundum normas canonicas constet.

c) Catechumeni, qui fidem Catholicam profitentur, eligi possunt ad Concilium Curatorium, dummodo maior pars eiusdem Concilii ex catholicis ad Ecclesiam plene incorporatis secundum normas canonicas constet.

d) Si quis non sit Catholicus vel sit catechumenus, munere Praesidis, Praesidis Capitulorum, Administratoris Principalis, necnon aliis muneribus quae ad doctrinam Catholicam docendam spectant, praesertim munere Directoris institutorum ad Sacram Doctrinam pertinentium, fungi non potest.

e) Non-Catholici et catechumeni fungi possunt munere Directoris institutorum quae ad Sacram Doctrinam non pertinent, necnon aliis muneribus quae eis non expresse prohibita sunt.

f) Non-Christiani, sicut Catholici et alii Christiani, ad gradum Adiunctorum admitti possunt, dummodo voluntatem sinceram praebeant cooperandi cum missione Collegii nec eius indoli catholicae et christianae adversentur.

Art. XVII. Tres sunt gradus sodalitatis: socius (Anglice: fellow), sodalis (Anglice: member), et adiunctus (Anglice: associate).

Art. XVIII. Omnes Sodales et Socii habent ius participandi in vita et operibus Collegii; proponendi coram auctoritatibus incepta, programmata atque eventus; sese formandi, adiungendi atque consociandi in consociationibus informalibus libere constitutis, necnon in consociationibus formalibus, quae ad approbandum a Concilio Curatorum exhiberi possunt; accedendi ad omnia documenta Collegii publica atque privata, dummodo haec non contineant res arcanas servandas; sententias libere proferendi; insignibus Collegii utendi secundum leges a Collegio statutas; sese coram Concilio Curatorum defendendi; atque, si ad Centrum, Institutum vel Capitulum pertineant, omnibus iuribus fruuntur, quae ex charta et statutis Centri, Instituti vel Capituli sui eis tribuuntur.

Art. XIX. Omnes bonae voluntatis, qui cum missione Collegii cooperari volunt nec fidelitati eius erga Ecclesiam Catholicam adversantur, ad gradum Adiunctorum accipi possunt; quibus ius tribuitur participandi in vita et operibus Collegii, proponendi coram auctoritatibus incepta, programmata atque eventus; sese adiungendi consociationibus informalibus libere constitutis, necnon consociationibus formalibus; accedendi ad omnia documenta publica Collegii; sententias libere proferendi; insignibus Collegii utendi secundum leges a Collegio statutas; sese coram Concilio Curatorum defendendi; atque, si ad Centrum, Institutum vel Capitulum pertineant, omnibus iuribus fruuntur, quae ex charta et statutis Centri, Instituti vel Capituli sui eis tribuuntur.

Art. XX. Munera Collegii, videlicet Praesidis, Curatoris, Administratoris Principalis, Sodalis Consilii Exsecutivi, Directoris Instituti, Directoris Centri, necnon Praesidis Capituli, ab aliis quam a Sodalibus et Sociis suscipi non possunt, nisi ex dispensatione legitime concessa.

Notes

1. Missale romanum (1970), in offertorium.

2.  S. Paulus VI, Gaudium et spes, AAS 58 (1966): n. 4.

3. Ibid.

4.  D. Thomas, Summa Ia, q. 1, a. 8. 

5. Cf. Franciscus, Evangelii gaudium, AAS 105 (2013): n. 94. 

6. S. Paulus VI,  Evangelii nuntiandi, AAS 68 (1976): n. 20.

7.  Franciscus, Fratres omnes, AAS 112 (2020): n. 215. 

8.  Ibid., n. 143. 

9.  S. Paulus VI, Lumen gentium,  AAS 57 (1965): n. 13.

10.  S. Augustinus, De civitate Dei, PL 41: lib. XVI, cap. 42. 

11.  S. Paulus VI, Lumen gentium, n. 13. 

12.  Franciscus, Ad theologiam promovendam, AAS 115 (2023): n. 4.