De instituto vivae Latinitatis

Proemium


Quoniam lingua Latina apud quoslibet eruditos per saecula discipulis tam ceterae doctrinae quam litterarum commendata erat, atque ab Ecclesia matre sacra ut omnibus fidelibus emolumentum laudata, decet quidem maxime nostrum Collegium Perulae Orientis (C.P.O.) ut in suum studium incumbat. Prudentia haud minus quam ambitio nobis suasit ut id negotium summa sinceritate summaque diligentia suscipiamus quo, Deo volente, succurramus Manilae, immo toti populo terraeque Insularum Philippinarum, ut denuo fiat digna illius nominis prisci a maioribus nostris meriti, scilicet, “Margarita Orientis”, a quo nobis Collegium nostrum appellare visum est.

Uti hae res patrentur, sodalibus opus est, sudores non aestimantes, studium viva ratione (ut Collegium vivum fiat) moliri. Quo in faciendo, haud dubium est quin obices et difficultates, quae saepe in linguarum studio offenduntur, devincantur. Meta enim nostri instituti linguae Latinae, quamquam alta sit, est omnes nos posse volubiter et legere et scribere et colloqui. Ita enim vero, nihil profecto censemus esse melius perfectioni facultatis artisque linguae quam usum. Huicque subicimus nos firme negare id minus esse verum de lingua Latina quam de alia quavis lingua.

Adumbratio consiliorum

Itaque ergo, quaedam prima dicenda de Instituto Vivae Latinitatis (I.V.L.) hic praescribamus. Primum: fines temporis nostro studio non erunt. Nam talia studia natura plane iugia sunt. Diversi praeterea in nobis sunt gradus peritiae et ingenii quod ad linguae Latinae notitiam attinet. Fiat nostrum institutum sedes ubi omnes, cuiuscumque gradus Latinitatis, a tironibus usque ad peritissimos magistros, possint exercere, docere, discere, socios roborare necnon colere praecipue Latinitatis amorem. De gradu Latinitatis apud sodales plus infra dicetur.

Perque nos, una cum aliis societatibus, ea exempli gratia, nomine “Circulus Latinus Philippinensis” licet negotia sumere varia atque amicitiam profecto inter nos coniungere quandoquidem sane proposita finesque huius generis societatum saepe similes vel etiam idem ac nostri sint. Eoque magis, nos decet aliis, praesertim Philippensibus (hominibus, scholis, societatibus, cet.) auxilium dare quandocumque possimus.

Nonnumquam, epistulas aliaque genera litterarum (chartaceas aut electronicas) edere consilium quoque habemus. Hae editiones interdum publicae, interdum privatae erunt. Ratio huius rei non tantum est ut facultates exerceamus legendi et scribendi, sed etiam ut Latine, de rebus pertinentibus ad vitam nostri instituti vere disseramus; quo tam nostram eruditionem universitalem quam Latinitatem certe roboremus.

Licet saepe non nisi interretiali ope conveniet nobis invicem colloqui seu congregare, quanto saepe tanto melius nobis visum est coram convenire. Quoniam multi in nobis longe a regione Maniliensi habitant, potest fieri ut plures constituamus greges variis in locis Philippinensibus qui facilius coram cum sodalibus convenire possimus.


De modo discendi/docendi

Dicendum est nostrum institutum apte “Vivae” appellari; nam sicut supra scripsimus, animos intendimus ad perfectionem nostrae facultatis linguae Latinae et non nisi viva ratione hoc facere possumus. Quam ob rem translatio, pro virili parte, evitanda est. (Quia recte, sine intermediis, linguam ipsam intellegere volumus). Insuper, qui solum regulis grammaticis quarumcumque linguarum studet, est sicut ille qui omnia de instrumento quodam bene studebat neque umquam eo usus est.

Deinde: totum corpus Latinum, i.e. ab antiquitate usque ad hodiernum diem, in studio amplectemur; nihilominus, discipulis suademus ut auctores ‘classicos’ (Ciceronem, Vergilium, Caesarem et al.) in primis tractent, nam qui potest eos legere, facillime ceteros (e.g. Sanctum Thomam Aquinatem) legere potest at non versa vice. Porro, vocabula et syntaxes classicas modernae sive scholasticae anteferimus dummodo haec recentiora vocabula omnino evitanda non existimemus.

De gradibus

Quia homines naturaliter ab executionibus petunt honorem vel saltem agnitionem, ut sodales nostri ad summam solertiam alliciantur, gradus peritiae constituemus quinque, quibus ordines seu dignitates sodalibus assignentur. Hi ordines a vocabulis exercitus Romani extracti, sequentes sunt:

Ab initio, omnes “tirones” i.e. sine ordine appellantur. Deinde primum accipitur ordinem [I] “Optio” qui superat primum periculum, quod grammatica simplici consistit. [II] “Centurio” cuius periculum tractatum centum verborum exigit necnon illi sodales a Legato aut Tribuno interrogantur. [III] “Praefectus” ubi et legendum est classicum quoddam excerptum et postea voce adumbrandum est. [IV] “Tribunus” - si sodalis fieri velit Tribunus, periculum difficilioribus rogatis de grammatica Latina constans superandum est atque oportet docere alios saltem paulum ex ordine “Optio” sive “Centurio” [V] “Legatus” quia maximus est ordo, debet docere sodales ex ordine “Centurio” et “Praefectus” ac praelectionem coram praebere necnon tractatum scribere et defendere.

Exhortatio

Proinde hoc opusculum introductorium claudemus exhortando omnes ut in nostrum Institutum Vivae Latinitatis sese inducant et una nobiscum hunc sermonem tam pulchrum quam antiquum calleant.

Sixtus Florentinus (Timothy A. Troutman) est socius Collegii Perulae Orientis et rector Instituti Vivae Latinitatis eiusdem Collegii.