STATUTA ALMI ET INSIGNIS COLLEGII PERULE ORIENTIS
PRAEAMBULUM
Nos infrascripti, auxilium Dei omnipotentis implorantes et ad missionem Ecclesiae Dei vocationemque Redemptoris nostri respondentes, hisce praesentis litteris constituimus nostrum consociationem, cui nomen sit “Collegium Perulae Orientis,” et sequentes articulos tamquam statuta eius:
DE NATURA COLLEGII PERULAE ORIENTIS
Art. I. Collegium Perulae Orientis conditur, cuius sedes in Urbe Quezon sita est; cuius finis est formare praecipuos viros et mulieres, qui bonum commune societatis Philippinensis promovere possint secundum altissimas normas morales, intellectuales et culturales, sub lumine divinae Revelationis in Iesu Christo perfectae, et sub ductu Sanctae Romanae Catholicae Ecclesiae.
Art. II. Haec sunt proposita Collegii:
Reddere formationem adaequatam in rebus culturalibus, politicis, theologicis et moralibus, sub inspiratione doctrinae Catholicae, viris et feminis, qui volunt magnas et nobiles contributiones facere societati secundum Evangelium;
Praebere adiunctis, sodalibus et sociis opes et necessitudines, quibus possint efficacius cooperare ad bonum commune promovendum et ad res oeconomicas, politicas, iuridicas et culturales formandas secundum principia Evangelii;
Fovere inquisitionem veri nominis, tam theoreticam quam practicam, in doctrinas Evangelii et Ecclesiae Catholicae, ad errores absergendas et, Spiritu Sancto ducente, signa temporum melius interpretanda (Gaudium et spes, n. 4);
Propagare progressum boni communis, structurarum peccati dirutionem, et evangelizationem culturae Philippinae, ab expressionibus sublimissimis usque ad populares, per dialogum, consultationes et participationem in vita publica recte ordinatam.
DE RATIONE HIERARCHICA
Art. III. Collegium Perulae Orientis Praesidem, Secretarium, Arcarium, Concilium Curatorum, directores institutorum, directores centrorum, praesides capitulorum, socios, sodales necnon adiunctos complectitur.
Art. IV. Administratio Collegii Perulae Orientis ad principium subsidiaritatis adhaeret. Praeses Collegii summam auctoritatem directorialem habet, munera gubernandi vero cum variis Collegii constituentibus communicat, secundum vias receptas et susceptas participationis collegialis.
Art. V. Concilium Curatorum a Praeside gubernatur, ad quem spectat:
Concilium Curatorum convocare et ei praesidere, eiusque deliberationes et opera moderari;
Decreta et incepta Concilii Curatorum ratificare vel vetare;
Causas disciplinares iudicare, in consultatione cum Concilio Curatorum, sub iis provisionibus quae in legibus continentur;
Servare fidem institutionalem Collegii erga Deum, Sanctam Romanam Ecclesiam, necnon erga missionem, finem et valores ipsius Collegii;
Culturam internam et externam Collegii, atque eius traditiones, coordinare, constituere, promulgare, promovere, fovere et sustinere ex propria auctoritate;
Ex propria auctoritate designare, promulgare et exsequi programmata, incepta, eventus, constitutiones, statuta, normas atque alia acta ad totum Collegium vel quandam partem eius spectantia, dummodo decretis vel decisionibus vigentibus Concilii Curatorum non repugnent.
Art. VI. Concilium Curatorum constat ex quinque (V) sodalibus vel sociis. Ad Concilium Curatorum spectat:
Curare ut Collegium fideliter suis finibus, propositis, principiis, valoribus et obligationibus studeat;
Servare, una cum Praeside, fidem institutionalem Collegii erga Deum et Sanctam Romanam Ecclesiam;
Praesidi in exsecutione officiorum et munerum subvenire;
De maioribus quaestionibus quae ad Collegium pertinent deliberare, una cum Praeside;
Modum eligendi Curatores, Praesidem, Secretarium et Arcarium determinare;
Sessiones extraordinarias convocare iuxta leges.
Art. VII. Unicuique Curatori competit:
Incepta coram Concilio Curatorum proponere;
Suffragium ferre in sessionibus ordinariis et extraordinariis secundum leges;
Mutationes statutorum, legum et normarum proponere;
Accessum habere ad omnia documenta interna Collegii;
Sessiones extraordinarias proponere iuxta leges.
Art. VIII. Ob necessitatem alicuius communitatis particularis vel ob peculiares dotes sociorum, sodalium aut adiunctorum, Concilium Curatorum vel ipse Praeses sua sponte instituere possunt instituta, capitula, centra aliaque corpora, quae illis necessitatibus vel dotibus peculiari modo inserviant, dummodo cum finibus ac principiis Collegii congruant.
Art. IX. Cancellarius vero, una cum Corpore Sociorum, corpora huiusmodi constituere potest, sub moderatione Concilii Curatorum et Praesidis.
Art. X. Directoribus institutorum et centrorum competit:
Institutum vel centrum sibi commissum convocare et ei praesidere, eiusque opera moderari;
Constitutiones, statuta et normas instituti vel centri sibi commissi statuere;
Programmata, incepta et eventus ad institutum vel centrum suum spectantia designare, promulgare atque exsequi;
Adiutores, arcarios et consilia particularia pro instituto vel centro suo eligere, secundum constitutiones, statuta et normas instituti vel centri;
Res pecuniarias instituti vel centri administrare secundum constitutiones, statuta et normas instituti vel centri;
Alia iura exercere prout constitutiones, statuta et normae instituti vel centri sibi commissi praescribunt, dummodo haec cum statutis et legibus Collegii congruant.
Art. XII. Capitula sunt coetus ex necessitatibus communitatum localium constituti, inter quas numerantur paroeciae, scholae, collegia et universitates, quae munus Collegii in locis suis sustinent eiusque missionem prosequuntur.
Art. XIII. Praesidibus capitulorum competit:
Capitulum sibi commissum convocare et ei praesidere, eiusque opera moderari;
Constitutiones, statuta et normas capituli sibi commissi statuere;
Programmata, incepta et eventus ad capitulum suum spectantia designare, promulgare atque exsequi;
Adiutores, arcarios et consilia particularia pro capitulo suo eligere, secundum constitutiones, statuta et normas capituli;
Res pecuniarias capituli administrare secundum constitutiones, statuta et normas capituli;
Alia iura exercere prout constitutiones, statuta et normae capituli sibi commissi praescribunt, dummodo haec cum statutis et legibus Collegii congruant.
Art. XIV. Si constitutiones, statuta, normae, programmata, incepta, eventus aut rationes pecuniariae alicuius Instituti, Centri, Capituli vel alterius corporis statutis, principiis, propositis aut legibus Collegii repugnare videantur, res a Praeside ipso vel a Concilio Curatorum iudicanda est.
Art. XV. Praeses nihil statuere potest quod decretis et decisionibus vigentibus Concilii Curatorum repugnet, nisi ipso Concilio consentiente.
DE SODALITATE
Art. XVI. Tria sunt gradus sodalitatis: socii, sodalis, et adiuncti.
Art. XVII. Socius est sodalis senior, qui propter honorem et virtutem praeclaram recognoscitur. Ad socium spectat:
Dirigere, una cum Praeside, culturam internalem Collegii;
Praebere formationem Catholicam adaequatam sodalibus et adiunctis in rebus intellectualibus, culturalibus, spiritualibus, moralibus et socialibus, quantum competet ei;
Reddere consilium Praesidi et Concilio Curatorum in rebus ad Collegium spectantibus;
Coordinare, constituere, promulgare, promovere, fovere et sustinere traditiones et ritus Collegii, necnon exemplum moralem, intellectualem et culturalem exhibere, ut sodales et adiuncti ad virtutem inspiriantur;
Curare relationes inter sodales et adiunctos, promovendo unitatem et concordiam in Collegio;
Roborare fidem institutionalem Collegii erga Deum et Sanctam Romanam Ecclesiam.
Art. XVIII. Corpus Sociorum a Rectore praesiditur, ad quem competit convocare sessiones ordinarias et extraordinarias Corporis Sociorum tamquam primum inter pares, iuxta statuta et leges Collegii.
Art. XIX. Omnes sodales et socii habent ius:
Participandi in vita et operibus Collegii;
Proponendi coram auctoritatibus incepta, programmata atque eventus;
Sese formandi, adiungendi atque consociandi in consociationibus informalibus libere constitutis, necnon in consociationibus formalibus, quae ad approbandum exhiberi possunt;
Accedendi ad omnia documenta Collegii publica atque privata, dummodo haec non contineant res arcano servandas;
Sententias libere proferendi;
Insignibus Collegii utendi secundum leges a Collegio statutas;
Sese coram Concilio Curatorum defendendi.
Art. XX. Omnes adiuncti habent ius:
Participandi in vita et operibus Collegii;
Proponendi coram auctoritatibus incepta, programmata atque eventus;
Sese adiungendi consociationibus informalibus libere constitutis, necnon consociationibus formalibus;
Accedendi ad omnia documenta publica Collegii;
Sententias libere proferendi;
Insignibus Collegii utendi secundum leges a Collegio statutas;
Sese coram Concilio Curatorum defendendi.
DE FIDELITATE INSTITUTIONALI
Art. XXI. Collegium Perulae Orientis fidem institutionalem erga Sanctam Ecclesiam Romanam et eius Magisterium, Summum Pontificem, necnon omnia articula fidei a Sancta Ecclesia infallibiliter proposita (de fide divina et catholica) profitetur; obsequium religiosum Magisterio authentico tribuit; heresim, errorem atque dissensionem publicam non proponit.
Art. XXII. Nemo socius esse potest, nisi Catholicam fidem profitetur.
Art. XXIII. Nemo sodalis esse potest, nisi Iesum Christum, verum Deum et hominem, atque Sanctissimam Trinitatem profitetur, et fidem institutionalem Collegii erga fidem Catholicam et Sanctissimam Trinitatem non adversetur.
Art. XXIV. Catholici, alii Christiani, atque non-Christiani ad gradum Adiunctorum admitti possunt, dummodo voluntatem sinceram praebeant cooperandi cum missione Collegii, eiusque indoli catholicae et christianae non adversentur.
Art. XXV. Catechumeni, qui fidem Catholicam profitentur, ad Concilium Curatorium eligendi sunt, dummodo maior pars eiusdem Concilii ex catholicis plene ad Ecclesiam incorporatis secundum normas canonicas constet.
Art. XXVI. Si quis non sit Catholicus vel sit catechumenus, munere Praesidis, Praesidis Capitulorum, necnon aliis muneribus, quae ad doctrinam Catholicam docendam spectant, praesertim munere Directoris institutorum ad Sacram Doctrinam pertinentium, fungi non potest.
Art. XXVII. Non-Catholici et catechumeni fungi possunt munere Directoris institutorum, quae ad Sacram Doctrinam non pertinent, necnon aliis muneribus, quae eis non expresse prohibita sunt statutis vel legibus Collegii.